Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cuius mundi ita beatitudo describitur: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica si futuris ex fide promissionibus conferantur, continuo uanitas apparebunt dicente Dauid: omnia sicut uestimentum ueterescent. et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ergo quia nihil est per semet ipsum stabile, nihil inmutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnis uero creatura, ut beatitudinem aeternitatis uel inmutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere meritum bonitatis creatori suo conlata non possunt.
Quodsi etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem uoluerimus adstruere, nonne cum multa pronuntiari bona in euangelio legerimus, et arborem bonam [*]( 1 Sir. 39, 16 (LXX) 7 Rom. 1, 20 15 Esai. 30, 26 19 Ps. 101, 27-28 ) [*]( 5 nobis ut Kl nobis ait Zx 6 adconmoda 0 9 conspicere et 0 11 omnia F 18 repromissionibus O2β c 20 oporturium B\' 23 omnes nero creaturae Οβν 26 consecnotar 0 consequentar (3 27 conlatae B\'(f), ) [*]( 41* )