Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, uerum etiam cum additamento ualde bona pronuntiantur (sunt enim re uera in hoc mundo commorantibus nobis aut ad usum uitae aut ad corporis medicinam aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis adcommoda uel certe in eo etiam ualde bona, quod faciunt nos inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque uirtutem eius ac diuinitatem ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari), haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo conparentur, ubi nulla bonorum inmutatio, nulla est uerae beatitudinis formidanda corruptio.

cuius mundi ita beatitudo describitur: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica si futuris ex fide promissionibus conferantur, continuo uanitas apparebunt dicente Dauid: omnia sicut uestimentum ueterescent. et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ergo quia nihil est per semet ipsum stabile, nihil inmutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnis uero creatura, ut beatitudinem aeternitatis uel inmutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere meritum bonitatis creatori suo conlata non possunt.

Quodsi etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem uoluerimus adstruere, nonne cum multa pronuntiari bona in euangelio legerimus, et arborem bonam [*]( 1 Sir. 39, 16 (LXX) 7 Rom. 1, 20 15 Esai. 30, 26 19 Ps. 101, 27-28 ) [*]( 5 nobis ut Kl nobis ait Zx 6 adconmoda 0 9 conspicere et 0 11 omnia F 18 repromissionibus O2β c 20 oporturium B\' 23 omnes nero creaturae Οβν 26 consecnotar 0 consequentar (3 27 conlatae B\'(f), ) [*]( 41* )

644
et thesaurum bonum et bonum hominem et bonum seruum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et: euge, serue bone et fidelis, et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit, si respiciamus ad bonitatem dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus dicente domino: nemo bonus nisi solus deus?

cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, domino ad eos ita loquente: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se. denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam uertitur, ita etiam iustitia nostra diuinae conlata iustitiae panno menstruatae similis deputatur dicente Esaia propheta: sicut pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae.

et ut aliquid adhuc euidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta uitalia, quae dicitur data per angelos in manu mediatoris, et de qua idem apostolus: itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum, si perfectioni euangelicae conferantur, minime bona diuino pronuntiantur oraculo. ait enim: et dedi eis praecepta non bona, et iustitias, in quibus non uiuent in eis. apostolus quoque ita noui lumine testamenti gloriam legis adfirmat obtundi, ut euangelici conparatione fulgoris nec glorificandam esse proclamet dicens: nam nec gloriosum est id quod [*]( 2 Mt. 7, 18 3 Mt. 12, 36 4 Mt 26, 21 7 Luc. 18, 19 10 Mt. 7, 11 16 Esai. 64, 6 19 G&L 3, 19 20 Rom. 7, 12 23 Bzech. 20, 25 (LXX) 27 II Cor. 3, 10 ) [*]( 1 theaaurum bonum nam et p 2 inquid BFOKlZ fructoB 0 3 bonos Zx bono] pono Kl 4 bone serue p 5 ait] est B 10 si] sic Kl cum 0 11 bona data dare B\'x 13 nostre Bl 16 esaya 0 prof. F 19 dicuntur β data BF: ordinata Οβν et Vulgata 20 quidem F et B s. I. m. 2: inquit (inquid K1) Οβν 26 ut eam Οβν glorificatam Οβν 27 pronuntiet βν : cf. cap. 6, 1)

645
glorificatum est propter excellentem gloriam.

quam conparatioDem etiam in parte contraria, id est in peccatorum meritis conpensandis scriptura conseruat, ut eos qui multo minus peccauerunt impiorum conlatione iustificet dicens: iustificata est Sodoma ex te, et iterum: quid enim peccauit soror tua Sodoma? et: iustificauit animam suam auersatrix Israhel, conparatione praeuaricatricis Iudae. ita igitur et uniuersarum merita uirtutum, quae superius conprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoreticae claritatis conparatione fuscantur. multum etenim sanctos quamuis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos a contemplatione sublimis illius boni retrahunt ac retardant.

Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius et egenum et pauperem a diripientibus eum, quis conterens molas iniquorum et de medio dentium eorum rapinas extorquens in ipso intercessionis opere diuinae gloriam maiestatis quieta mente suspiciat ? quis alimoniam pauperibus subministrans aut aduenientium turbas beniuola humanitate suscipiens in eo temporis puncto, quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, inmensitatem supernae beatitudinis speculetur, et cum praesentis uitae angoribus curisque concutitur. futuri saeculi statum eleuato e terrenis contagiis corde prospiciat?

unde beatus Dauid solum hoc bonum homini esse definiens deo iugiter inhaerere desiderat dicens : mihi autem adhaerere deo bonum est: ponere in domino spem meam. quod etiam Ecclesiastes a nemine sanctorum sine querella perfici [*]( 5 Ezech. 16, 52. 49 6 Hierem. 3, 11 14 Ps. 34, 10 16 Iob 29, 17 (LXX) 26 Pa. 72, 28 ) [*]( 3 scribturs K1 4 peocaaerint 00 7 isrt Z 9 adque tl B 10 theorecae B 12 occupatus Kl sublimis] summi βν 14 fortioris 0 15 deripientibus 0 18 snscipiat BF 20 tempores Kl 24 e B: et FOl a O2βν 25 hominis F 27 domino BF: deo 0 domino deo βν et VvAgata 28 sanctorum B: iusttorum rell. v qaerela B2F2K2Z )

646
posse pronuntians quia non est, inquit, iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit.