Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam inconparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri ? nimirum illa pars optima, cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset, ita praedicatur a domino: Martha Martha, sollicita es et turbaris circa multa: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. una ergo est theoria, id est contemplatio dei, cuius merito omnia iustificationum merita, uniuersa uirtutum studia postponuntur. et illa quidem omnia, quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, uerum etiam magna atque praeclara sunt.