Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem quid sit principaliter bonum quod apostolus non potuerit perficere. cum uellet, diligentius indagemus. multa enim nouimus bona, quae beatum apostolum omnesque illius meriti uiros et habuisse per naturam et adquisisse per gratiam negare non possumus. est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia: quae omnia in apostolo Paulo eiusdemque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut uirtutum magisterio potius quam uerborum ab eis religio doceretur.

quid quod iugi ecclesiarum omnium cura ac peruigili sollicitudine semper exusti sunt? quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari! cum ergo tantis apostolus abundauerit bonis, quid illud sit boni, cuius perfectione caruerit. non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus adfectum.