Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sed quia se pro condicione fragilitatis humanae senserat captiuatum, id est abductum ad sollicitudines curasque carnales, quae lex peccati et mortis operatur, ingemescens super hac quam inuitus incurrerat lege peccati confestim recurrit ad Christum et praesentissima gratiae eius redemptione saluatur. quidquid ergo lex illa peccati, quae spinas et tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox auellit. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu liberauit te a lege peccati et mortis.