Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS: Non parum uestra profecit opinio: siquidem etiam uos ipsi adstruere iam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a uitiis carnalibus abstinere contendunt proprie conuenire. quos quoniam a peccatorum iam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. quae enim genera peccatorum istos dicitis posse conmittere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis inuoluti, rursum per cotidianam Christi gratiam liberentur? [*]( 1 1. c. 23 ) [*]( 1 odii 0 3 quod BFfJ: quae Ov 5 Kãp XV B XV F 6 proficere B1FΟβ 8 hoc om. 0 intelligi 0 10 coRsuetudinem F 11 nolitam F 12 retraantor 0 et BF: hac 0 ac βν 14 adfectas K: aff. rdl. 18 exaecrantar β 20 Cip XVI B XVI F profecit Br: proficit FΟβc 21 uos etiam 0 23 propie F 24 a om. 0 segregatis FO 25 adque B 27 babt. 0 28 cottid. Z )

661
aut de quo mortis corpore apostolus dixisse credendus est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?