Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
scimus quia non habitat in carne nostra. bonum, id est huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas, sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre diuortium, ut, cum mente legi dei seruire uelimus, numquam scilicet uolentes a claritate diuina dimouere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi quadam lege peccati ab eo quod bonum nouimus cogamur auelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est illa sententia dei non inmerito condemnauit, quam primus delictor excepit.