Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quos etiam Hieremias propheta non solum non nolentes nec cum requie cordis et corporis flagitiorum crimina perpetrare, uerum . etiam in tantum eos adserit laboriosis conatibus ut ad effectum eorum perueniant desudare, ut a letali scelerum adpetitu nec obsistentibus eis arduis difficultatibus reuocentur,.

dicens: ut inique agerent, laborauerunt. illud quoque quis dixerit peccatoribus conuenire: itaque ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, quos nec mente nec carne deo seruire manifestum est? aut quemadmodum hi qui corpore peccant mente seruiant deo, cum uitiorum fomitem caro ex corde concipiat et ipse auctor utriusque naturae fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare de corde, inquiens, procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera?

quamobrem euidenter ostenditur nullo modo hoc de peccatorum intellegi posse personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala et in tantum deo nec mente nec carne deseruiunt, ut ante delinquant mente quam carne, et priusquam corporis expleant uoluptatem, praeueniantur mentis suae cogitationumque peccato.