Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
pacto hoc peccatorum personae poterit conuenire quod dicitur: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? sed ne illud quidem: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum. quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? quis inuitus proximo tendat insidias? quis ineuitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat furtoue decipiat, ut alterius spolia concupiscat uel sanguinem fundat?
quin immo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuuentute sua. in tantum enim omues uitiorum amore flagrantes desiderant inplere quae cupiunt, ut etiam peruigili cura oportunitatem conmittendi sceleris aucupantes etiam timeant ne libidinum satietate tardius potiantur, et de ignominia [*](2 1. c. 8 1. c. 20 5 1. c. 22-23 14 1. e. 19 16 1. c. 20 22 Gen. 8, 21 (LXX) ) [*]( 1 Bed pro BF: sed Olc sed ex O\';r cf. XIII, 14, 9 ut creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus 8 odii 0 5 con-. dilector K1 10 omnis modis F\'0 11 pertineta 0 12 subuecuntur 0 15 odii 0 nee v 24 ut in 0 omnes om. BF more BF . 25 flaglantea F1 fraglantes 0 26 conmittendis claris F aucupantes ..... 27 potiantur] aucupentur p. 27 et 0: ac β om. BF)
quos etiam Hieremias propheta non solum non nolentes nec cum requie cordis et corporis flagitiorum crimina perpetrare, uerum . etiam in tantum eos adserit laboriosis conatibus ut ad effectum eorum perueniant desudare, ut a letali scelerum adpetitu nec obsistentibus eis arduis difficultatibus reuocentur,.