Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quique pro hac cordis et corporis puritate etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud iugiter canticum canant, quod nemo alius sanctorum canere potest nisi isti soli, qui sequuntur agnum. quocumque uadit: uirgines enim sunt et cum mulieribus. se non coinquinauerunt. proinde si ad hanc sublimissimam uirginum gloriam uolumus peruenire, omni uirtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium uirginum numero conlabamur, quibus idcirco non fuit reputata uirginitas, quia conmixtione carnali inmunes sese tantummodo seruauerunt et ob hoc uirgines quidem, sed fatuae nuncupantur, quia deficiente in uasis earum oleo puritatis internae claritas ac splendor corporalis uirginitatis extinguitur.