Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in qua nobis castimoniae puritate fundatis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus inlicitae fornicationis expletur in nostris medullis nutrit ac reseruat ardorem, sed subgratia, quae dum incorruptionem uirginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum et ipsius quoque liciti coitus interimit uoluptatem. atque ita cunctis inparissimae conluuionis umoribus arefactis egregii ac laudabiles eunuchi qui per Esaiam praedicantur effecti merebimur illam quae promittitur eis beatitudinem possidere: haec enim ait dominus eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen Melius quam filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.