Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
horum namque redundantia istiusmodi umores propensius gigni necesse est, et quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque inlusionis emergunt. escarum uero satietate subtracta consequens est illas quoque inmundas egestiones tardius generari. et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam inlusio dormientes uel rarius uel subtilius inquietet, quia non tam egestio ex imaginatione quam imaginatio ex egestionis nimietate descendit.