Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Verum ut manifestius adprobetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur inpuritas: nouimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam iugiter possideret ac nequaquam nocturnis ludificationibus temptaretur, quotienscumque [*]( 4 1. c. 31 14 Lev. 7, 19-20 (LXX) 19 Deut. 23,10—11 ) [*]( 1 inbeccilli B imbicilli K\'Z 2 langoribus 0 et] sed 0 4 diiudicaremus B2ν et Vulgata 5 neutique 0 7 penderemus B\' 8 eam (scil. perceptionem) BFI: ea F2Οβν 9 possimas Οβ 10 fragris Fl castigamur F 11 recnrramur B\' 15 maodacanit BK1 17 in quo β 18 ab 0 19 mistice FO quis BFO: fuerit βν inquid BFOKlZ 21 foria extra 0 22 abluetur (λούσεται) β: lauetur BFO et Vulgata 28 quotiensque β )
sed cum primam cawam morbi hnins spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc inlasionem nequaquam uitio saturitatis constaret emergere, eo quod nec fratris nota districtio nec sollemnium dierum quibus illa pollutio contingebat specialis exceptio hoc illos pateretur opinari, ad secundam huius ualitudinis causam ilico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa caro exhausta ieiunio inpuris inlusionibus urgueretur, quibus etiam districtissimi uiri, cum paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae uitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum dei, id est corporis castitatem, humanis se uirtutibus obtinuisse crediderunt.
interrogatus igitur utrum de industria sua ita se capacem huius crederet esse uirtutis, ut ope diurni non egeret auxilii, summa hunc impium ille sensum execratione detestans cum se humiliter adstruxisset ne ceteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi diuina in omnibus gratia fuisset adiutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes occultas diabolicae factionis insidias peruiderunt, probantesque nec animae culpam esse nec carnis sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt, ne [*]( 4 inpngnationis §c 6 primum BF 7 discurreret 0 habundanti B 9 adque B\' 11 destrictio BlO distr. necl districtione βc 12 secundam] solam BFO 13 ualetudinis B1 FO 14 indagem β exausta BlFO 15 urguebatur K1 destrict. B\'F\'0 16 panlolum β 17 uitio Kl 18 airibus βν: at cf. contra Nestor. I, 1, 1 cassatis uirtutibus de Hercule frustra aducrtus hydram pugnante 19 abstinuisse F crediderunt BFO: crediderint βν de industria sua ita se (se om. 0) BFO: iadastriam suam ita βν cf. VIIII, 7, 2 21 summam BtF\' ille om. βν exsecr. β 22 detestant K abstrazisset BF1 O nec 0 )
quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta. est, ut mox uirtute dominici corporis protegente illa praeteritae inlusionis consuetudo cessaret. in quo inimici dolus euidenter apparuit et exposita. est . pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc inpurissimum fluxum non carnis nec animae uitio, sed aduersarii factiosa docuit ludificatione conpelli. ut ergo fallax imaginatio somniorum, inlectrix egestionis inpurae, uel in perpetuum uel certe, ut secundum humiliorem siue communem dixerim statum, certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de dei specialiter gratia puritatis donum iugiter sperare nos conuenit, escae potusque est nimietas castiganda.
horum namque redundantia istiusmodi umores propensius gigni necesse est, et quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque inlusionis emergunt. escarum uero satietate subtracta consequens est illas quoque inmundas egestiones tardius generari. et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam inlusio dormientes uel rarius uel subtilius inquietet, quia non tam egestio ex imaginatione quam imaginatio ex egestionis nimietate descendit.
quapropter si uolumus ab inlusionum istarum inlecebris liberari, omni uirtute nobis est enitendum, primum ut fornicationis passione deuicta iuxta beatum apostolum non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius, secundo quoque ut ipso inlecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito [*]( 27 Rom. 6, 12 ) [*]( 1 hanc Kl uersnti BF 3 possit β medicinam OK1 5 domini β 10 propelli βν: cf. cap. 5, 2 14 quia 0 16 humores B2Οβ 17 et 0: qui βν om. BF congregati BF adque B 18 prope illi F cuiusque β 23 tam ... quam BF: tam... sed 0 solum... sed w egestiones K1 28 ut ipso quoque βν )