Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Verum ut manifestius adprobetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur inpuritas: nouimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam iugiter possideret ac nequaquam nocturnis ludificationibus temptaretur, quotienscumque [*]( 4 1. c. 31 14 Lev. 7, 19-20 (LXX) 19 Deut. 23,10—11 ) [*]( 1 inbeccilli B imbicilli K\'Z 2 langoribus 0 et] sed 0 4 diiudicaremus B2ν et Vulgata 5 neutique 0 7 penderemus B\' 8 eam (scil. perceptionem) BFI: ea F2Οβν 9 possimas Οβ 10 fragris Fl castigamur F 11 recnrramur B\' 15 maodacanit BK1 17 in quo β 18 ab 0 19 mistice FO quis BFO: fuerit βν inquid BFOKlZ 21 foria extra 0 22 abluetur (λούσεται) β: lauetur BFO et Vulgata 28 quotiensque β )

622
se tamen ad percipiendam communionem dominicam praeparasset, inmundo fluxu dormiens foedabatur. qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium inpugnationum ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens.