Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ueram si hostis ille nequissimus, ut nobis caelestis remedii subtrahat medicinam, custodiae sopitae mentis inluserit, ita dumtaxat, ut nullo reprehensibili interueniente pruritu, nullo oblectationis contaminetur adsensu, sed egestionem aliquam pro natora per necessitatem conpulsam aut certe inpugnatione diaboli absque sensu uoluptatis elicitam ad inpedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. sin uero nostro uitio haec fuerit egesta concretio, conuenientes conscientiam nostram illud apostolicum formidemus: qui manducauerit panem et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic manducet de pane illo et de calice bibat.
qui enim manduoat et bibit panem et calicem domini indigne, iudioium sibi manducat et bibit non discernens corpus, id est nequaquam illum caelestem cibum a communium escarum uilitate secernens nec talem esse diiudicans, quem non nisi pura liceat mente uel carne praesumere. denique infert: ideo inter nos multi infirmi et inbecilli, et dormiunt multi, spiritalem scilicet infirmitatem ac mortem ex hac principaliter dicens praesumptione generari. multi enim, qui eum inlicita [*](16 I Cor. 11, 27-29 25 1. c. 30 ) [*]( 7 in nobis 0 8 custodiae BlFl: custodia B2F2 custodiam 0 βν: at cf. cap. 10, 1 et XXIII, 6, 1 10 aliquam .. 11 conpulsam] aut naturali necessitate profusam (propulsam v) βν cf. cap. 6, 4 et 5. XII, 8, 2 14 haec om. BF 15 gesta F 16 paneof om. B 18 autem BF: primum 0 autem primum βν ipse OP 19 ut sic B\' 20 panem... 21 domini om. βν 22 corpua BF§: corpus dlli Ov 26 inbeccilli B im(in-)bicilli K1Z spiritales... inlfrmitates Οβν 27 mortes Οβν specialiter O2βν)
deinde sequitur: quodsi nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur: hoc est si nosmet ipsos perceptione sacramentorum, quotienscumque peccati uulnere praeuenimur, iudicaremus indignos, inpenderemus utique studium, ut per paenitudinis emendationem ad eam digne possemus accedere, et non tamquam indigni seuerissimis infirmitatum flagris castigaremur a domino, ut uel sic conpuncti ad remedia nostrorum uulnerum reourramus, ne digni praesentis saeculi breuissima correptione non habiti in futuro simul cum huius mundi peccatoribus condemnemur.