Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

districtionom tamquam aemulam perhorrescant. quapropter [*]( 1 aditis codd. delitiscnnt BFOK1Z quae quamuis B\' ieiunium K1 2 fantasm. codel. 8 quibus] quarum KZl 5 humores B2β humore 0 7 saltem FO 9 coercendi βv . 10 luxoriae Z 19 conseneum OK1 fantasm. codd. 21 polluat Z: polluit rell. v 22 corum 0 23 ab F 26 destrictiore BłFO 27 proficisse FKJZ 28 uictricem 0 29 deatrictionem BF perorrescant B10 )

619
nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque uitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia non contentum sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium uitiorum diriore collegio subditam sibi mentem multiplicata captiuitate populetur. et idcirco gastrimargia uincenda est non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos uoracitate conrumpat, nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae uel furoris atque tristitiae ceterarumque omnium passionum faciat esse mancipia.

nam cum nobis esca ac potus uel minus uel tardius uel neglegentius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. et rursus uoluptuosis saporibus demulceri absque filargyriae peste non possumus, per cuius superfluos adparatus magnis luxuria gaudet inpendiis. filargyria uero, cenodoxia atque superbia et omnium multitudo uitiorum indiuidua societate iunguntur, atque ita unumquodque uitium, si uigere in nobis uel solum coeperit, etiam ceteris subgerit incrementa.

GERMANVS: Dispensatione dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud, quod uerecundia interrogandi fiduciam cohibente numquam potuimus edoceri, nunc oportunitate conlationis causaeque ipsius ordine prouocati sciscitari fiducialiter audeamus. si igitur eo tempore, quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii inlusione pollutos, praesumenda est an uitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?