Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus adquirere, sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes fraudulentissimi hostis ita inpugnat inuidia, ut, dum deicere fiduciam conscientiae nostrae nosque uelut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus, quibus maiore integritatis merito desideramus diuino placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu mentisue consensu nec per inlusionem phantasmatis alicuius, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluat, ut a sacrosancta conmunione deterreat: licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa ieiuniorum castigatione tenuata sunt ob hoc diabolica factione haec euenire credatur inlusio, ut, cum eos intentioribus ieiuniis studere cognouerit, omnes eorum conatus hac arte subuertat, ut, dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore ieiunio profecisse, uerum etiam grauius sentiunt fuisse pulsatos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem abstinentiae.