Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quid illo etiam tempore, numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo inminente persecutorum metu ter dominum negare conpulsus est? sed confestim paenitudine subsequente amarissimis lacrimis maculam tanti criminis abluendo sanctitatis atque iustitiae merita non amisit. de ipso igitur ac de eius similibus sanctis illud etiam quod per Dauid canitur debemus accipere: a domino gressus hominis diriguntur: et uiam eius uolet nimis. cum ceciderit iustus, non conturbabitur: quia dominus subponit manum suam.
cuius enim gressus a domino diriguntur, quid aliud potest esse quam iustus? et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non conlidetur. quid est. cum ceciderit, nisi (cum lapsum peccati alicuius incurrerit\' P non conlidetur, inquit, id est nequaquam diu obprimetur incursione peccati, sed licet ad praesens uideatur elisus, tamen diuino quod inplorat erectus auxilio celeri resurrectione stabilitatem iustitiae non amittet, uel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis amiserit, manus dominicae subpositione reparabit.
nec enim esse sanctus desinit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum [*]( 8 L c. 22 4 1. c. 23 10 cf. Mt. 26, 70 aqq. 14 Ps. 36, 28-24 ) [*]( .1 panlolmn β 2 mist. 0 utilitatis BFO utilitate Kl hvmanq Bl 3 obiaret F 4 ilico meretur 0 7 atque] et O 8 quid] quo β 9 quod Bl 13 meritum Oc 14 per] a βν 15 dirigentur B et Vvigata 16 nimis om. BF iustus om. βν conturbabitar BFO: conlidetur βν 17 quia) quoniam 0 18 quid] quo K1 21 inquid BFOIPZ id est om. BF .01 22 obpremetnr 01 opprimitur β 23 electus K 24 amittet r: amittit codd. c 26 dominica Z reparauit Kl 27 post ruinam desinit B)