Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

huius igitur rei quae illi tantum singularis ac propria est aequalitatem sibi blasphemae superbiae crimine uindicabit, quisquis esse se sine peccato ausus fuerit profiteri. consequens enim est ut similitudinem carnis peccati et non ueritatem peccati habere se dicat.

Ceterum iustos ac sanctos uiros non esse inmunes a culpa manifeste scriptura pronuntiat dicens: septies enim [*]( 1 1. c. 38 4 lob. 10, 18 13 Esai. 53, 9. I Pefc. 2, 22 15 Mt. 11, 19 .17 Iob. 9, 24 19 Ioh. 18, 30 27 ProY. 24, 16 ) [*]( 5 poaendi eam ΒΟβ: poo. animam meam F et om. a 8 a om. BFOKZ1 producimur βν 9 deatantia Kl nos non 0: non rell. v 12 scribtum Z esaya 0 isaia Z1 profeta O farisaei FK farisei 0 13 nec βν 14 ista 0: om. p similitudinem OK1 20 eum tibi F 21 in tantum 0 22 blasf. I... K blasfemię 0 uindieauit K1 quisque 0 se esse 0§ 26 a culpa inmunes 0 27 scribtura Z, )

632
cadit iustus et resurgit. quid enim aliud est cadere quam peccare? et tamen eom dicatur septies cadere, pronuntiatur nihilominus iustus nec iustitiae eius praeiudicat lapsus fragilitatis humanae, quia. multum interest inter sancti et peccatoris hominis lapsum.