Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quapropter si fieri potest, ut ad hanc mihi optatissimam partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut domino seruienles poenam gehennae pariter euitemus, caritatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione conplector. agnosco enim et ueneror adiutricem meam domini mihi sententia deputatam et indisrupto eidem foedere caritatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod conditor esse te uoluit.
si uero non adiutrix esse uolueris sed deceptrix et adminiculum te non mihi, sed aduersario malueris exhibere, atque ob hoc adtributum putas coniugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti insuper et me a discipulatu retrahas saluatoris, ita [*]( 7 Eph. 6, 2-3 11 cf. Mt. 5, 32 19 cf. Gen. 2, 18 ) [*]( 2 post filios add. OKv aut agros: at hoc loco non agitur nisi de affectibus necessitudinum 4 ergo] enim 0 6 soluat OKv 7 optinet B 8 ac K: hac 0 aut BF et v 10 eaque dispici B\' 11 eos om. BF 12 nxorea F\' uincula F 13 ab F 14 carnalem B\'0 reiecerint OKx centuplS Bl 16 acceptam K1 17 coniungii B1 18 athuc F 19 sententiam K1 20 indisrumpto K1 castitatis BF 22 condic. FO coniunciit K1 23 adiutrix BF: adiutorium K in adiut. Or ad adiut. c 24 deceptrix BF: in deceptionem OK v amminiculum B 25 mallueris B uolueris 0 adque F 27 et BF: etiam OK v )
cum ergo his atque hninsmodi uerbis muliebris non flecteretur intentio et in eadem obstinationis duritia permaneret, si ego te, inquit beatus Theonas, abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: tutius est autem mihi cum homine quam cum deo habere diuortium. adspirante itaque gratia dei definitionis suae exsecutionem instanter adgressus est nec intepescere per aliquam moram desiderii sui est passus ardorem. nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium peruolauit, ubi in breui tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Iohanne ad dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Helia, uiro qui non minor decessore suo fuit, similiter decedente tertius Theonas uniuersorum electus iudicio in diaconiae eis dispensatione successerit.
Nemo autem existimet nos haec ad prouocanda coningiorum diuortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, uerum etiam apostolicam sequentes sententiam dicimus: honorabile coniugium in omnibus et torus inmaculatus, sed ut lectori initium conuersionis, quo tantus ille uir deo dicatus est, fideliter panderemus.