Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur conparari , ut illam quoque necessitudinem solui patris ac matris, quae secundum apostolum primum obtinet in repromissione mandatum (honora scilicet patrem ac matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram), eamque despici pro suo amore praecipiat. euidenter itaque sicut eos euangelicus sermo condemnat qui non interueniente adulterii crimine uxoria uincla disrumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerunt etiam centupla praemia repromittit.
quapropter si fieri potest, ut ad hanc mihi optatissimam partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut domino seruienles poenam gehennae pariter euitemus, caritatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione conplector. agnosco enim et ueneror adiutricem meam domini mihi sententia deputatam et indisrupto eidem foedere caritatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod conditor esse te uoluit.