Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur conparari , ut illam quoque necessitudinem solui patris ac matris, quae secundum apostolum primum obtinet in repromissione mandatum (honora scilicet patrem ac matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram), eamque despici pro suo amore praecipiat. euidenter itaque sicut eos euangelicus sermo condemnat qui non interueniente adulterii crimine uxoria uincla disrumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerunt etiam centupla praemia repromittit.