Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
unde etiam ab eodem propheta merentur audire: haec dicit, dominus exercituum deus Israhel: non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes semet ipsos potius deo ac suas animas obtulerunt, pro quibus nulla ab homine commutatio fieri potest, sicut dominus in euangelio contestatur: quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Quapropter scire debemus nos, a quibus non iam exigitur legale mandatum, sed quibus euangelicus cotidie intonat sermo: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, cum decimas de substantiis nostris offerimus deo, adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri et necdum ad euangelicum illud fastigium peruenisse, quod obtemperantes sibi non tantum praesentis uitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis muneratur.