Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
sensim namque haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto ut a nobis proferri, ita uestris debent mentibus intimari, quae sicut propter communem purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est tradi adsignarique non possunt. non enim quaeritur quid inanium argumenta uerborum, sed quid interna conscientiae fides et maior uis ueritatis inculcet.