Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

haec uero libertas quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi dominus commoratur, Paulus apostolus docet dominus, inquiens, spiritus est: ubi autem spiritus domini, ibi libertas. quapropter ignoro utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cuiusquam omnibus reserari, qui πϱαϰτιϰήν, id est actualem perfecte tenuerunt disciplinam. non enim laborabunt, ut quod iam operando didicerunt intellegant disputando.