Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

e contrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae uirginitatis inuitat beatae, inquiens, steriles, et ubera quae non lactauerunt, et: qui non oderit patrem et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus, et illud apostoli: reliquum est ut etqui habent uxores tamquam non habentes sint. lex dicit: decimas tuas et primitias non tardabis offerre, gratia: . si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus.

lex talionem conuiciorum etiniuriarum non prohibet ultionem dicens: oculumpro oculo, dentem pro dente. gratia congeminatione iniuriarum uel caedis [*]( 11 Esai. 31, 9 (LXX) 12 ? ? 15 Luc. 23, 29 16 Lac. 14, 26 18 I Cor. 7, 29 19 Ex. 22, 29 21 Mt. 19, 21 23 Ex. 21, 24 ) [*]( 2 dicemus β 3 per post sed om. FO 4 cognoscentur F cognascantur K1 mentem K1 5 ab eo qui non BF: nisi ab eo qui Οβv adque K1 ac BF 8 adque K1 seqaenter B 9 sine ... seu 0 sine... siue βν 10 eias om. Bl agnuscere K1 11 copolam K1 18 sterelis BFOK1Z1 incorraptiones KI 14 castimoniae B\' castimonia F 15 stereles B\'F sterelis K1 sterilee quae non genuerunt et ubera 0 17 discipolus K1 18 illut B relicum 0 ut] ait B 20 et primitias om. BF uerbi gratia Kx 21 et uende (uinde Kx) β 22 talionum β conuitiorum BKI ■ 24 congeminationem BF )

608
quae fuerit inrogata nostram patientiam unIt probari et ad duplicis dispendii tolerantiam paratos esse nos praecipit, qui te percusserit, inquiens, in dextera maxilla taa, praebe illi alteram. et illi qui uult teeam in iudicio contendere et tanieam tuam tollere, remitte ei et pallium illa inimicos odio habendos, haec ita diligendos esse decernit, ut pro ipeis etiam deo semper censeat supplcaaendum.

Quisquis igitur hoc euangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum uirtutum meritis sublimatus et uniuersa quae per Moysen praecepta sunt quasi parua despiciens tantum sub gratia saluatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intellegit peruenisse. non ergo dominatur in eo peccatum, quia caritas dei quae diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis omnem alterius cuiusquam rei excludit adfectum, nec potest aut uetita concupiscere aut imperata contemnere, cuius totum studium totumque desiderium diuino amori semper intentum usque adeo uilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt non utatur.