Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Decimae siquidem praecepto domini usibus Leuitarum, oblationes uero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae. sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagensima pars uel frugum uel animalium templi et sacerdotum ministerio praeberetur: quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores uero etiam cumulantes, illi ex sexagensima,* hi autem ex quadragensima fructuum suorum parte pendebant. iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, uerum etiam superare contendant sitque deuotio eorum legali maior imperio, quae obseruantiam cumulans praeceptorum uoluntaria addat ad debita.

Ita namque Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quattuor regibus de spoliis Sodomorum, quae sibi uelut uictori non inmerito debebantur, et quidem rege ipso cuius spolia reduxerat suppliciter offerente, [*](8 Prov. 3, 9-10 (LXX) 11 cf. Num. 18, 26. 5, 9-10 18 cf. I Tim. 1, 9 ) [*](1 delibatis BxF dilibastis K1 benedicenda FKr 8 comu- 1 operibus m. 2 landos B\' deum ac 4 laboribus B operibus F 5 abnndantiae (πλησμονης σιτυ) B1: habundantia B2F abundantia Oβ 6 et uino BF: uino autem Οβυ torcolaria K2Z1 7 exesequontes B ezequentee FO 8 transcredientes F 10 non otn. 0 13 quinquageeima BFOK 14 et BF: vel βv om. 0 15 quemadmodum B2F1 tepediores Bl F 16 releg. K1 sezagee. BFOK* hii BFOp1 17 quadrages. BFOK1 21 nolnntariae BF 22 ad om. 0 28 namque et 0βv 24 quum 0 26 retulerat Οβv)

576
nihil penitus adquiescit adtingere, sab diuini nominis testificatione proclamans: extendo mtnam meam ad dominum excelsum, qui fecit caelum et terram, si a filo subteminis usque ad corrigiam caligae accipiam