Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quapropter liquido conprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui uel illa quae prohibentur canet uel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos uere esse perfectos, qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. et hac ratione cum de Moysaica lege dicatur: nihil enim ad perfectum perduxit lex, nonnullos sanctorum in ueteri testamento perfectos legimus extitisse, quia transcendentes legis imperium sub euangelica perfectione uixerunt, scientes quod iustis lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, et cetera.