Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Quid uero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur cotidie certum est exhiberi? nam [*]( 11 Ex. 22, 29 ) [*]( 2 ebdomatibus β 4 qaoramdam OZ 7 nirtntum B1F1 uirtutem BtF* desiderantis B\'F\' agnuscere K1 8 huius etiam Οβν 10 mosaica BFK2 mosayca 0 11 offerres F offerre 0 14 operum quoque BF 17 numeros K1 18 ebdomat. β 19 sabbati BF quinque] sei 0 21 quo BFO cantu BF inlucisc. FK1 25 est om. K nihil BF: omnino non β omnino nihil (nichil 0 nil r) Ov 27 ominibus Bl hominibus B\'F qui om. F 28 cottidie Z exiberi OK )
quique etiam a somno exciti hostiam iubilationis suae deo similiter offerentes primo linguae suae motu ipsum inuocant, ipsius nomen laudesque concelebrant, atque ad canendos ei hymnos prima labiorum cla.ustra. reserantes immolant deo sui oris officia: cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promouent gressum atque in eius laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incuruatione genuum et totius corporis prostratione persoluunt.
illud enim quod decantatur in psalmo alias inplere non possumus: praeueni in maturitate, et clamaui, et: praeuenerunt oculi mei ad te diluculum: ut meditarer eloquia tua, et: mane oratio mea praeueni te, nisi ut post quietem somni in hanc lucem ut supra diximus uelut e tenebris ae morte reuocati de uniuersis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus.