Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS: Quid causae est, ut sex ebdomadibus Quadragensima celebretur, licet in quibusdam prouinciis religionis forsitan propensior cura adiecisse ebdomadem etiam septimam uideatur, cum neuter numerus, die dominico [*]( 17 Nah. 1, 15 20 Esai. 66, 23 ) [*](1 qaum 0 eius custodiam Οβν: cuatod. etiam BF sollempn. B solemn. K cuiusquam om. Οβν3 eneruentur Kl 5 continno om. Οβν 8 profestis Or: etiam festis BF diebus festis (ieiunii e) pro integritate (integritatem K1) βc 9 tuebamur Or: taemnr BF utebamur βc diebus om. 0 13 carnis 0 15 merore codd. 16 profeticae F profetiae K adortationis B 0 18 sollempn. B solemn. K 19 mutaret F 22 causa F1O ebdomatibna KZl 23 pronentiis Kl pronint K2Z releg. B1K1 regionis F 24 forsita Kl propensiore β adici Z1 ebdomadam OK1 ebdomada K\'Z 25 septima B1K2Z uideantur BXF quum 0 numerus om. β )
THEONAS: Licet quorundam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen, quia. etiam illa, quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes integram obseruantiae nostrae ae mysterii ueritatem desideratis agnoscere, euidentissimam etiam huius rei percipite rationem, ut manifestius adprobetis nihil inrationabile nostros tradidisse maiores.
lege Moysaica uniuerso populo generalis promulgata praeceptio est: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo. itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conuersationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragensimae euidenter inplentur.
omnium enim dierum numerus, quibus reuolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. in septem uero ebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati. sed adiecta illa uigiliarum die, qua usque in gallorum cantum inlucescente dominica ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, uerum etiam pro decimis quinque dierum, qui residui uidebantur, si illud quod superadiectam est noctis spatium conputetur, plenitudini totius summae nihil deerit.
Quid uero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur cotidie certum est exhiberi? nam [*]( 11 Ex. 22, 29 ) [*]( 2 ebdomatibus β 4 qaoramdam OZ 7 nirtntum B1F1 uirtutem BtF* desiderantis B\'F\' agnuscere K1 8 huius etiam Οβν 10 mosaica BFK2 mosayca 0 11 offerres F offerre 0 14 operum quoque BF 17 numeros K1 18 ebdomat. β 19 sabbati BF quinque] sei 0 21 quo BFO cantu BF inlucisc. FK1 25 est om. K nihil BF: omnino non β omnino nihil (nichil 0 nil r) Ov 27 ominibus Bl hominibus B\'F qui om. F 28 cottidie Z exiberi OK )
quique etiam a somno exciti hostiam iubilationis suae deo similiter offerentes primo linguae suae motu ipsum inuocant, ipsius nomen laudesque concelebrant, atque ad canendos ei hymnos prima labiorum cla.ustra. reserantes immolant deo sui oris officia: cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promouent gressum atque in eius laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incuruatione genuum et totius corporis prostratione persoluunt.
illud enim quod decantatur in psalmo alias inplere non possumus: praeueni in maturitate, et clamaui, et: praeuenerunt oculi mei ad te diluculum: ut meditarer eloquia tua, et: mane oratio mea praeueni te, nisi ut post quietem somni in hanc lucem ut supra diximus uelut e tenebris ae morte reuocati de uniuersis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus.
nullus namque est alius quem aut propheta praeuenerit matutinus aut nos praeuenire [*]( 20 Ps. 118, 147 21 1. c. 148 22 Ps. 87, 14 ) [*]( 1 experti 0 expergiti β 2 sensus om. BF illius OK1 3 memoria F 4 adque K1 6 sacerdotem Οβν cf. XVIII, 14, d. 2, 3, 5 7 imaginem BF cottid. § 8 excitati B2βν exitati 0 tuae BlF, sed in F eras. 10 ymnos F2OZ2 primo O 11 suo 0 13 quum 0 orationem BF 16 adque K1 laadationem BF 17 cunct. mot.] comotQ B cum motum F protentione BlF 18 incuruationem Bl prostrationem B\'F 21 diluculo B2F2OK1ν 23 ut] aut F1 somnii B\'F\' 24 ac BF: et imaginaria Οβν 26 audiamus B\'F\' 27 matutinos K1 . )
quamobrem omni nobis cautione cnrandum est, si tamen uim praedicti uersiculi opere uolumus adimplere, ut ita primos matntinaram cogitationum ortus sollers uigilantia tueatur, ne quid ex eis festina praesumptio liuentis adtaminet inimici nostrasque primitias tamquam uiles iam atque communes a domino faciat reprobari. qui si praeuentus a nobis peruigili mentis circumspectione non fuerit, anticipationis nequissimae consuetudinem non deponens cotidie nos fraudibus snis praenemre non desinet.
et idcirco si placitas et acceptabiles deo primitias ex fructibus mentis nostrae optamus offerre, non mediocrem sollicitudinem debemus inpendere, ut omnes nostri corporis sensus matutinis praecipue horis tamquam sacrosancta domini holocausta in omnibus inlibata atque intacta seruemus. quod deuotionis genus multi etiam saecularium summa cautione custodiunt, qui ante lucem uel diluculo consurgentes nequaquam familiaribus ac necessariis mundi huius actibus inplicantur, priusquam cunctorum actuum suorum operationumque primitias ad ecclesiam concurrentes diuino studeant sacrare conspectui.