Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nOni ergo inmerito eum, qui se ita iniquo fallit examine, increpat dominus dicens: uerumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant. et idcirco beatus apostolus, ut discretionis moderamina retinentes in neutram partem inlecti nimietate uergamur, admonet dicens: rationabile obsequium uestrum. quam rem etiam legislator similiter interdicit ita praecipiens: statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius, Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: pondus magnum et pusillum et mensurae duplices, inmunda sunt ante dominum utraque, et qui facit ea. in adinuentionibus suis conpedietur.