Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
omni igitur cautione atque sollertia iugis circumspecti cordis seruetur intentio, ne quo modo iudicio nostrae discretionis errante aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi aut desiderio nimiae remissionis inlecti substantiam uirium nostrarum ad iniquae trutinae libremus examen, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera autem uires corporis conlocantes ita uero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei adfectu praeponderante peruersi uel ad inmodicam districtionem uel ad nimiam remissionem aequitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis uel pro remissionis uel pro districtionis nimietate dicatur: nonne si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti?