Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quod quidem a ceteris, quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit et non per aliud aliquid: si propter se necessarium sit et non propter aliud: si inmutabiliter semperque sit bonum ac perpetuo suam retinens qualitatem numquam possit in partem transire contrariam: si ademptio uel cessatio eius non possit non summam inferre perniciem: si id quod illi contrarium est similiter principale sit malum nec in partem bonam possit aliquando transire.

quae definitiones, quibus principalium bonorum natura discernitur, adscribi ieiuniis omnino non possunt. neque enim ex semet ipsis bona aut propter se necessaria sunt, quia propter adquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut aculeis carnis obtunsis mens pacifica suo reconcilietur auctori, nec inmutabiliter semperque sunt [*]( 1 possumus Kx 3 disciplina βυ 4 opus eius βυ exeretur β1 exercetur Οβ2υ 5 exercitium] studio K1 studium OK2 Zx praeferentur a 7 perfioiendum 0 8 huius B1 instituta sunt p 9 prodeesae F 11 post constituunt in BFO cap. 16 incipit, sed numerum om. B 12 obtimum OZ 14 bonitatem] non distinguunt BFO 16 aliam KZI, item infra 17 se om. BlF Z\' 26 quia scripsi: qua BF quae Οβυ 27 acculeis B obtusis F\' mens om. F )

592
bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae inportunius celebrata uertnntur.