Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quae sicut utilia sunt peritia, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam, et sicut his, qui ad efficiendum opus suum eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis, qui cuius rei gratia instituta sint ignorantes sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis suae summam in retentatione , eorum tantum, non in . operis consummatione constituunt. illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt, ipsum uero praecipuum bonum non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.

Quod quidem a ceteris, quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit et non per aliud aliquid: si propter se necessarium sit et non propter aliud: si inmutabiliter semperque sit bonum ac perpetuo suam retinens qualitatem numquam possit in partem transire contrariam: si ademptio uel cessatio eius non possit non summam inferre perniciem: si id quod illi contrarium est similiter principale sit malum nec in partem bonam possit aliquando transire.