Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Nemo autem existimet nos haec ad prouocanda coningiorum diuortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, uerum etiam apostolicam sequentes sententiam dicimus: honorabile coniugium in omnibus et torus inmaculatus, sed ut lectori initium conuersionis, quo tantus ille uir deo dicatus est, fideliter panderemus.
a quo bona gratia hoc primum deposco, ut, siue hoc ei placeat siue displiceat, quoquo modo me a calumnia alienum esse concedens in suo [*]( 3 Luc. 14, 26 23 Hebr. 13, 4 ) [*]( 2 ab OK 3 inquid FOK1 7 mulieris Fl 8 ergo 0 . inquid FOK1 10 totius F\'KI 12 execut. BO 13 sui om. 0 14 facultata Fl 15 in splendore BF (i. e. isplendore) 17 ęliã O non BF: aut 0 haut K1 haud K2υ 18 suo om. K decidente K 19 praelectos OK praeelectus v 20 enim F 23 conobium K1 conubium OKx et Vulgata 24 conuersationis 0 26 siue dupliceat om. BF 27 quomodo 0 concedat 0)
sed moneo, ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem ant sanctiorem diuino credat esse iudicio, quo in eum etiam apostolicarum conlata sunt signa uirtutum, ut taceam de tantorum patrum sententia, a quibus factum eius non solum minime reprehensum, uerum etiam usque adeo conlaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis uiris in diaconiae electione praetulerint. et puto . tot spiritalium uirorum deo auctore prolatum non errasse iudicium, quod etiam tanta signorum, ut supra iam dictum est, admiratio confirmabat.
Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem persequamur. igitur abba Theonas cum diebus Quinquagensimae nos in nostra cellula uisitasset, uespertina orationum sollemnitate transacta humi paululum considentes coepimus diligentius percontari, cur apud eos tanta obseruantia caueretur, ne quis penitus totis Quinquagensimae diebus uel genua in oratione curuaret uel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret, eoque id diligentius scrutabamur, quod. nequaquam hoc tanta cautione seruari in Syriae monasteriis uideramus.