Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nuptiarum remedio credidernnt cum ergo hic unias lostri tempus cum coniuge peregisset, uenit ad abbatem Iohannem, qui tunc temporis merito mirae sanctitatis electus diaconiae praesidebat. non enim ad hunc gradum quilibet propria uoluntate ant ambitione prouehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogatiua et fidei atque uirtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit.
ad hane, inquam, beatum Iohannem cum piae deuotionis studio praedictus tunc iuuenis aduenisset deferens religiosa donaria inter ceteros possessores, qui certatim decimas uel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, uideretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse et deuotioni eorum uicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum apostolum spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia. denique ita sermonem adhortationis instituit.
Delector quidem o filii, pia uestrorum munerum largitate, et deuotionem huius oblationis, cuius dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias uestras ac decimas indigentum usibus profuturas uelut sacrificium domino bonae suauitatis offertis, harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum uniuersaeque substantiae uestrae, ex qua [*]( 19 cf. I Cor. 9, 11 ) [*]( 2 adaliscensB1K1 adoliscens B\'Z adolesc. K* ammodum B F 4 relegiosa X1 Z soliditate 0 5 adalisc. BKlZ adolesc. K2 6 nnbt. 0 crediderant Kl quum 0 7 quum 0 8 mirae om. 0βv 9 praesedebat K1 10 prohibetur BF his BF1O 13 quum 0 14 relegiosa K1 15 donaria BF: munera 0βv cf. XX, 8, 6 16 frugwim K 18 et om. F 20 adortationis BO 23 deuotione BF 24 qui 0 26 offeritiB 0 )
Decimae siquidem praecepto domini usibus Leuitarum, oblationes uero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae. sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagensima pars uel frugum uel animalium templi et sacerdotum ministerio praeberetur: quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores uero etiam cumulantes, illi ex sexagensima,* hi autem ex quadragensima fructuum suorum parte pendebant. iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, uerum etiam superare contendant sitque deuotio eorum legali maior imperio, quae obseruantiam cumulans praeceptorum uoluntaria addat ad debita.