Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

inpossibile namque est mentem bonis cogitationibus inmorari, cum principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit deuolutum. uera eet enim illa Salomonis sententia: oculi tui cum uiderint alienam, os tuum tunc loquetur praua, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate. dices autem: feriunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nesciui.

dereliotis ergo non solum turpibus, sed etiam terrenis cogitationibus uniuersis erigenda semper est ad caelestia nostrae mentis intentio secundum saluatoris nostri sententiam: ubi enim ego sum, inquit, illic et minister meus erit. solet enim frequenter accidere, ut dum uel suos uel aliorum lapsus imperitorum quispiam miserantis retractat affectu, ipse etiam subtilissimi teli uoluptario perstringatur adsensu et initium sub specie pietatis exortum obsceno ac noxio fine concludat: sunt enim uiae quae uidentur apud homines rectae, nouissima autem earum uenient in profundum inferi.

Quapropter studendum nobis est, ut uirtutum potius adpetitu et desiderio regni caelorum quam noxiis uitiorum recordationibus nosmet ipsos ad conpunctionem laudabilem prouocemus, quia necesse est tamdiu quempiam pestilentissimis cloacae faetoribus praefocari, quamdiu super eam stare uel caenum eius uoluerit commouere.