Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
si enim pro infirmitate carnis adflictione ieiuniorum abolere te tua peccata non posse causaris nec potes dicere: genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea inmutata est propter oleum. quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, elemosynarum ea redime largitate. indigenti si non habes quod inpertias (licet nullum ab hoc opere necessitas inopiae ac paupertatis excludat, quando quidem et illius uiduae duo tantum minuta ingentibus diuitum donariis praeferuntur et pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum dominus repromittit), certe morum poteris emendatione purgari.