Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad hunc igitur quem praediximus statum quisque contenderit, satisfactionis gratiam cotidianis ieiuniis et mortificatione cordis et corporis adsequetur, quia, sicut scriptum est, sine sanguinis effusione non fit remissio. nec inmerito. caro enim et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ideo quisquis ab huius sanguinis effusione gladium spiritus, quo est t uerbum dei, uoluerit inhibere, absque dubio illa Hieremiae maledictione plectetur: nam maledictus. inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine.

hic namque est gladius, qui illum nonum sanguinem quo animatur materia peccatorum salubriter fundens, quidquid reppererit in membris animae nostrae carnale terrenumue concretum, resecat et abscidit ac mortificatos uitiis uiuere deo et spiritalibus facit uigere uirtutibus. et ita iam non recordatione ueteris admissi, sed spe futurorum flere incipiet gaudiorum, nec tam de praeteritis malis quam de uenturis cogitans bonis non ex peccatorum maerore lacrimas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profundet, atque obliuiscens ea quae posteriora sunt, id est carnalia uitia, ad ea quae in ante sunt extendetur, hoc eet spiritalia dona atque uirtutes.