Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Post illam namque generalem baptismi gratiam et illud pretiosissimum martyrii donum, quod sanguinis ablutione conquiritur, multi sunt paenitentiae fructus, per quos ad expiationem criminum peruenitur. non enim tantum simplici illo paenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de qua beatus apostolus Petrus paenitemini, inquit, et conuertimini, ut deleantur peccata uestra, et Iohannes Baptista uel ipse dominus: paenitentiam agite: adpropinquauit enim regnum caelorum, sed etiam per caritatis affectum peccatorum moles obruitur: caritas enim operit multitudinem peccatorum.