Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Gumque errantes eos per deserta et defioientes iam fame a longe Mazices conspexissent (quae gens cunctis paene nationibus feris inmanior atque crudelior est: non enim eos ad effusionem [*]( 4 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 sollempnitate W 2 qaantulumque D\' 15 die] dei D* 17 poterit D demonum DX 18 quanobrem D\' 19 qua D1 herimo D 20 humanitate WXr: humilitate Dc compatiebaotur ex qui cum patiebantur W 21 presbit. DX praeabit. W 30 pene WX 31 adque W )
quorum lioet initia ex reprehensibili persuasione descenderint, unus tamen subueniente discretione id quod temere incauteque conceperat emendauit, alius autem in stulta praesumptione perdurans ac penitus discretionis ignarus mortem quam dominus auertere uoluit sibi ipse consciuit, nequaquam credens instinctu factum diuino, quod inmites barbari propriae feritatis obliti panes eis pro gladiis obtulissent.
Quid etiam de illo commemorem, cuius nominis quia adhuc superest nolumus facere mentionem, qui dum longo tempore daemonem in angeli suscipit claritate, reuelationibus eius innumeris saepe deceptus credidit nuntium esse iustitiae ? nam exceptis his etiam per omnes noctes in cella eius lumen absque ullius lucernae praebebat officio. ad extremum iubetur a daemone, ut deo filium suum qui cum eo pariter in monasterio commanebat offerret, ut scilicet hoc sacrificio Abrahae patriarchae meritis aequaretur.
cuius in tantum est persnasione seductus, ut parricidium opere perfecisset, nisi eum uidens puer cultrum extra consuetudinem acuendo praeparare et uincula quibus eum uelut oblaturus ad immolandum constringere disponebat inquirere, praesagio sceleris futuri perterritus aufugisset. [*](2 ferocitatis D 4 a s. I. m. 2 D 5 ministrare D* tn 8 cybum D cibum W 11 timere Wl 12 in om. W 13 auertere] aufferre (ffer in ras. m. 2) D 15 panis W 19 demonem DX suscipit Wr: suscepit DXc 20 internuntium Xc 24 offeret Dl habrahae W 26 perficisset DW 29 inquireret W )
Longum est deceptionem illius quoque monachi Mesopotameni narrando percurrere, qui in illa prouincia perpaucis imitabilem continentiam tenens, quam per annos multos singulariter in cella retrusus exegerat, ita est ad extremum diabolicis reuelationibus somniisque delusus, ut post tantos labores atque uirtutes, quibus excesserat omnes monachos ibidem residentes, ad Iudaismum et circumcisionem carnis lapsu miserabili uolueretur.
nam cum nolens eum consuetudine uisionum ad credulitatem futurae deceptionis inlicere uerissima quaeque multo tempore diabolus uelut ueritatis nuntius reuelasset, ad extremum ostendit Christianum populum una cum principibus religionis ac fidei nostrae, apostolis scilicet atque martyribus, tenebrosum ac taetrum omnique macie tabidum atque deformem et e contra Iudaeorum plebem cum Moysi, patriarchis, prophetis summa tripudiantem laetitia et splendidissimo lumine coruscantem, suadens ut, si mallet meriti ac beatitudinis illorum particeps fieri, circumcisionem quoque suscipere festinaret. horum itaque profecto nullus tam lugubriter fuisset inlusus, si rationem discretionis huius adsequi laborassent. quamobrem in quantis perniciosum sit discretionis gratiam non habere, multorum casus et experimenta declarant.