Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem pro meritis laborum tantorum et annorum numerositate qua in heremo perdurauit hoc miseratione et humanitate summa ab his qui eius conpatiebantur exitio uix a presbytero abbate Pafnutio potuit obtineri, ut non inter biothanatos reputatus etiam memoria et oblatione pausantiQm iudicaretur indignus.

Quid dicam de illis duobus fratribus, qui cum ultra illam heremum Thebaidos, ubi quondam fuerat beatus Antonius, habitarent, minus cauta discretione permoti euntes per extentam solitudinis uastitatem nullam escam penitus sumere decreuerunt, nisi quam per semet ipsum illis dominus praestitisset.

Gumque errantes eos per deserta et defioientes iam fame a longe Mazices conspexissent (quae gens cunctis paene nationibus feris inmanior atque crudelior est: non enim eos ad effusionem [*]( 4 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 sollempnitate W 2 qaantulumque D\' 15 die] dei D* 17 poterit D demonum DX 18 quanobrem D\' 19 qua D1 herimo D 20 humanitate WXr: humilitate Dc compatiebaotur ex qui cum patiebantur W 21 presbit. DX praeabit. W 30 pene WX 31 adque W )

46
sanguinis, ut nonnullas gentes, desiderium praedae, sed sola ferocitas mentis instigat) eisque contra naturam feritatis suae cum panibus occurrissent, unus ex eis subueniente discretione uelut a domino sibi porrectos cum gaudio et gratiarum actione suscepit, reputans escam sibi diuinitus ministrari nec sine deo factum, ut hi qui semper hominum cruore gauderent deficientibus iam ac tabescentibus uitae substantiam largirentu:, alius uero recusans cibum uelut ab homine sibi oblatum inediae defectione consumptus est.