Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
haec, inquam, est solidus cibus, qui nisi a perfectis tantum ac robustis non potest sumi secundum illud: perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. quae in tantum utilis nobis ac necessaria conprobatur, ut etiam uerbo dei eiusque uirtutibus coaptetur secundum illud: uiuus est enim sermo dei et efficax [*]( 6 Eph. 4, 26 8 Prov. 11, 14 (LXX) 11 Ps. 103, 15 13 Provo 31, 3 (LXX) 14 Prov. 25, 28 (LXX) 21 Prov. 24, 3-4 (LXX) 25 Hebr. 5, 14 30 Hebr. 4, 12 ) [*]( 1 ma.uult D 10 omnini Dl 16 aliquit D 20 spiritalia W1 24 cybns D ciboa W 26 cybns D 27 sensos D* 28 et mali D: ac mali WX et Vulg. 29 quoaptetur D 30 ui∗us D dei sermo WXv: cf. VII, 13, 3. XII, 8 )
quibus manifestissime declaratur nnUam sine discretionis gratia perfecte posse uel perfici uel stare uirtutem. et ita tam beati Antoni quam uniuersorum sententia definitum est discretionem esse, quae fixo gradu intrepidum monachum perducat ad deum praedictasque uirtutes iugiter conseruet inlaesas, cum qua ad consummationis excelsa fastigia minore possit fatigatione conscendi et sine qua multi etiam propensius laborantes perfectionis nequiuerint culmen adtingere. omnium namque uirtutum generatrix, custos moderatrixque discretio est.