Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quamobrem haec est temperata quam diximus continentiae aequalitas atque mensura, quae patrum quoque iudicio conprobatur, ut cotidianam panis refectionem cotidiana comitetur esuries, in uno eodemque statu animam pariter corpusque conseruans, nec ieiunii fatigatione concidere nec grauari mentem saturitate permittens. tanta namque frugalitate finitur, ut interdum se post uesperam nec sentiat aut meminerit refecisse.
Et in tantum hoc non sine labore perficitur, ut malint hi qui perfectionem discretionis ignorant etiam biduo protelare ieiunia idque quod hodie sumpturi fuerant in crastinum reseruare, dummodo ad refectionem peruenientes desiderata [*]( 2 emitere D 8 ne D 4 dum] dm̃ D\' 5 acriorem W\' 6 cybi D 7 habund. D 8 adqae D* 9 ezuberantia D eorr. humoris 0 10 adque DW ipsam D resedere W* 12 comorantes D 13 saltem OX1 14 conluuiore D\' sta conlubione 0 15 pritu Dl 16 elieeat DW 17 cdtinentia equalitasque 0 continentia et qualitas Wc 18 adque W 19 cottidianam DX coctidiana D cottid. X 20 in eras. in D 23 inter dfli D\' refidwe D\' 25 mallent D hii 0 etiam ignorant 0 26 snmtnri D )