Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Memini igitur quondam in annis adhuc pueritiae constitutus in partibus Thebaidos, ubi beatus Antonius morabatur, seniores ad eum perfectionis inquirendae gratia conuenisse. cumque a uespertinis horis usque ad lucem fuisset protracta conlatio, quaestionem hanc maximum noctis spatium consumpsisse. nam diutissime quaerebatur quaenam uirtus uel obseruantia monachum possit a diaboli laqueis ac deceptionibus custodire semper inlaesum uel certe recto tramite firmoque gressu ad perfectionis culmen euehere.

cumuque pro captu mentis suae proferret unusquisque sententiam et alii quidem hoc in ieiuniorum uigiliarumque studio eonlocarent, quod his uidelicet extenuata mens ac puritatem cordis et corporis adsecuta deo facilius uniretur, alii in contemptu uniuersarum rerum, quibus mens si penitus nudaretur, tamquam nullis deinceps retinentibus laqueis ad deum expeditior perueniret, alii anachoresin necessariam, id est remotionem et heremi secreta censerent, in qua commanens quis familiarius interpellare deum eique possit peculiarius inhaerere, nonnulli sectanda caritatis, id est humanitatis officia definirent, quod bis regna caelorum daturum se dominus in euangelio uelut specialius repromittat dicens: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione [*]( 28 Mt. 25, 84-85 ) [*]( 4 poBsiderit WX 5 tetrisqae DX obieruantem D 6 perait. WX incedere DlW concidere Xr 9 thebaidis (dis in rtll.) D 10 pnectionis (a in raa.) D perfeetiones W\' 14 posset W* zaboli (z in ras.) D 16 perfeetionee onlmin W* 20 oniretar DI 23 herimi D 26 caritate W 27 ennangelio W1 28 patres D1 )

41
nundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere et cetera.:, cumque in hoc modum diuersis uirtutibu» aditum certiorem ad deum panri posse decernerent essetque noctis mazinuim tempus hac inquisitione consumptum, intulit demum beatus Antonius: