Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itane sicot festinandam nobis est, ne adpetitu corporeae uoluptatis in dissolutionem noxiam delabamur et ante praestitutum tempus uel cibo indulgere uel modum eius excedere praesumamus, ita et escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. utrumque enim bellum aduersarii factione consurgit et perniciosius continentia inmoderata quam saturitas remissa subplantat. ab hac namque ad mensuram districtionis intercedente salutari conpunctione conscendi potest, ab illa non potest.

GERMANVS: Quis igitur est continentiae modus, quem aequo moderamine retinentes inter utramque nimietatem inlaesi transire possimus ?

MOVSES : Super hac re inter maiores nostros frequenter nouimus habitum fuisse tractatum. nam discutientes continentias diuersorum, qui uel solis leguminibus uel holeribus tantum [*]( 1 ad dextris Dx deztrix et sinistrix 0 2 discretionem D 3 a 8. I. D 4 remisione D goile 0 ad gnlae in ras. m. 2 D 5 concedamus DW* 6 eteni D 8 illius 0 9 mrsus Xc 10 somnum W 12 cjbique D 13 perpendi ex perpensi 0 14 delabimur D1 dilabamnr Xtc 15 praestitum D cybo D 16 praesumanns D 17 orreat 0 19 ac W 20 destrictidnis W intercidente D1 35 moses DX moses WO hanc D ac WlO inter om. W 27 legumenibus W oleribus OX )

61
uel pomis uitam iugiter exigebant, praeposuere cunctis illis refectionem solius panis, enins aequissimum modum in duobus paxamatiis statuerunt, quos paruulos panes uix librae unius pondus habere certissimum est.\'

Quod nos gratanter amplexi respondimus hanc modum nos minime pro continentia reputare, quippe qui integrum eum nequaquam possemus insumere.

MOVSES: Si uultis experiri uim statuti huius, modum istum iugiter retinete, nullum extrinsecus coctionis pulmentum die dominico uel sabbati neque sub aliqua aduenientium fratrum occasione sumentes. nam his refecta caro non solum minore quantitate diebus residuis poterit sustentari, uerum etiam totam refectionem sine labore differre, illorum scilicet ciborum quos extrinsecus sumpserit adiectione suffulta.

quod nullo modo facere nec refectionem panis differre in diem posterum praeualebit, quisque fuerit semper praedictae mensurae quantitate contentus. etenim memini seniores nostros, quod nos quoque retineo frequenter fuisse perpessos, cum tanto labore ac difficultate hanc parsimoniam sustentasse tantaque ni atque inedia praedictam custodisse mensuram, ut inuiti quodammodo nec sine gemitu atque tristitia hunc finem sibi refectionis inponerent.