Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quis ergo tam praesumptor et caecus sit, quise audeat suo iudicio discretionique conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi.

Omni igitur conatu debet discretionis bonum uirtute humilitatis adquiri, quae nos inlaesos ab utraque potest nimietate seruare. uetus namque sententia est: ἀxρότητδς ἰσότητδς, id est nimietates aequales sunt. ad unum enim finem nimietas ieiunii ac uoracitas peruenit, eodemque dispendio uigiliarum inmoderata continuatio monachum quo somni grauissimi torpor inuoluit. nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum reuocari necesse est, in quo neglegens quisque per incuriam detinetur, ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per inmoderationem ieiuniorum uiderimus fuisse deiectos atque ad eandem quam uicerant passionem infirmitatis occasione conlapsos.

uigiliae quoque et pernoctationes inrationabiles deiecerunt quos somnus superare non potuit. quapropter secundum apostolum per arma [*]( 4 GhIL 2, 2 13 Deot. 82, 7 17 ? 28 II Cor. 6, 7 ) [*]( 1 ascendisse (a in ras. m. 2) D 4 ac] a W15 cum illis inquiens D 10 nullo Dr 18 diligenteesime D1 custodire D1X1 14 maioree (ma in ras. m. 2) D et Vulg. 17 est sententia D 0 akpo. (T eras.) N-TAICIOTNTAICD akpoTHtaiTITOTTITAIT W AUOTK- TAIC ICOTHTUO X (corruptissime 0) 20 monaeum 0 21 debelitatam D quemque... statum om. 0 22 neclegens 0 23 detenetur W 26 adque Dl qua D niderant W\' )

60
iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris recto moderamine transeundum est et ita inter utrasque nimietates discretione moderante gradiendum, ut nec a tradito continentiae tramite nos adquiescamus abduci nec rursum remissione noxia in gulae nentrisque desideria concidamus.

Etenim memini me frequenter ita adpetitum cibi penitus respuisse, ut duobus diebus ac tribus refectione dilata ne memoria quidem ullius edulii meam interpellauerit mentem, et rnrsam ab oculis meis ita somnum diaboli inpugnatione subtractum.. at plures noctes ac dies paululum quid somni meis oculis a domino precarer infundi, grauiusque me periclitatum somni cibique fastidio quam soporis et eaatrimargiae conlactatione persensi.

itane sicot festinandam nobis est, ne adpetitu corporeae uoluptatis in dissolutionem noxiam delabamur et ante praestitutum tempus uel cibo indulgere uel modum eius excedere praesumamus, ita et escae somnique refectio hora legitima, etiam si horreat, ingerenda. utrumque enim bellum aduersarii factione consurgit et perniciosius continentia inmoderata quam saturitas remissa subplantat. ab hac namque ad mensuram districtionis intercedente salutari conpunctione conscendi potest, ab illa non potest.