Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quis ergo tam praesumptor et caecus sit, quise audeat suo iudicio discretionique conmittere, cum uas electionis indiguisse se coapostolorum suorum conlatione testetur? unde manifestissime conprobatur nulli a domino uiam perfectionis ostendi, qui habens unde ualeat erudiri doctrinam seniorum uel instituta contempserit, parui pendens illud eloquium quod oportet diligentissime custodiri: interroga patrem tuum, et adnuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi.
Omni igitur conatu debet discretionis bonum uirtute humilitatis adquiri, quae nos inlaesos ab utraque potest nimietate seruare. uetus namque sententia est: ἀxρότητδς ἰσότητδς, id est nimietates aequales sunt. ad unum enim finem nimietas ieiunii ac uoracitas peruenit, eodemque dispendio uigiliarum inmoderata continuatio monachum quo somni grauissimi torpor inuoluit. nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum reuocari necesse est, in quo neglegens quisque per incuriam detinetur, ita ut frequenter quos per gastrimargiam decipi non potuisse conspeximus, per inmoderationem ieiuniorum uiderimus fuisse deiectos atque ad eandem quam uicerant passionem infirmitatis occasione conlapsos.