Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque ille pro conscientiae suae reatu ac turpi exagitatione confusus crederet ardorem sui pectoris [*]( 1 isdem X1: hisdem DWOX1 cottidie DX 8 diep. concedere D1 5 tamtum 0 6 iaducias DX cellolam D1X1 M depraeca∗t\'∗∗(n ante t eras.) W 7 praedicta Dl: om. 0 8 idem W 9 ocultorum 0 nirum D 11 stam Qx 12 fragilitate D1 13 genitn conclusitset D1 14 tetrum OX celulam D cellula W cellolam X1 17 adque D et ingrediens om. 0 18 ea] cella (c ita rat. m. 2) D possit D\'W 19 quia D apollo∗ (s eras.) W 21 diabuli Dx 22 perturbatione W 23 intoUerandis D 24 inquid DW 25 ac] et in ras. m. 2 D 27 crederit D\' )

56
deprehensam ac retectis seni sui cordis arcanis nullam responsionem percontanti reddere prorsus auderet, reuertere, inquit, ad cellam tandemque te intellege uel ignoratum hactenus a diabolo uel despectum nec in eorum numero reputatum, quibus ille cotidie confligere et conluctari profectibus eonun ac studiis instigatur, qui unum eius in te directum iaculum post tantam annorum seriem, quam in hac professione triuisti, non dicam respuere, sed ne uno quidem die differre potuisti. quo te idcirco dominus passus est sauciari, ut saltim in senecta disceres conpati infirmitatibus alienis et fragilitati condescendere iuniorum tuis exemplis atque experientia docereris, qui suscipiens iuuenem infestatione diabolica laborantem non modo nulla consolatione fouisti, sed etiam perniciosa desperatione deiectum inimici manibus tradidisti, quantum in te est ab eodem lugubriter deuorandum.