Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cuius rei uolens nobis exempla proferre, auctoris nomine praetermisso, ne nos quoque [*]( 1 sir. 25, 5 3 Sap. 4, 8-9 16 Osee 7, 9 ) [*]( 1 mentiendae O1. 2 inquid D W senectute (nectntq in ras. n, 2) D et 0 3 honorabiles D1 A enim sunt DOXc: sunt utem W et cod. Amiat. autem sunt r Vuig. 6 caput 0 7 tdget Dl commendet D1 9 compererimus Wr 10 in om. 0 12 tempore D1 13 adulisceDtia DlW 14 auttoritatem D1\' 16 satis propriae D1: transpos. m. 2 proprietatis 0 robor D1X1, 19 adque D1 20 destrictio 0 corum 0 ,22 auttoritate D1 24 p exemplis 0 25 tepore ex tẽporẽ W disperat. D 27 anttoris D1 )
cumque ei tali maerore depresso nec iam de remedio passionis, sed de expletione conceptae concupiscentiae profunda cogitatione tractanti abbas Apollo seniorum probatissimus occurrisset laboremque et obpugnationis uehementiam, quae in corde eius tacite uoluebantur, de contemplatione uultus et deiectione coniectans cantam tantae perturbationis inquireret, atque ille molliter se conpellanti seni ne responsum quidem ullum posset referre, magis ac magis eum sentiens senex non inaniter causam tantae tristitiae silentio uelle contegere, quam ne uultu quidem dissimulare praeualeret, intentius ab eo causas occulti doloris coepit inquirere.
quibus ille constrictus pergere se confitetur ad uicum, ut quia secundum sententiam illius senis monachus esse non posset nec refrenare stimulos carnis et inpugnationis remedia consequi iam ualeret, uxorem duceret ac relicto monasterio reuerteretur ad saeculum. quem senex [*]( 1 aliquit 0 4 obtime D 8 orationd Wl repperturum WO 9 post uerbis addunt WK: ita sois e contrario correptionibns uperauit, quam dUtographiam e lectionu uarietate nalnerauit ortam esse manifestum est 10 esae om. 0 pronontians D1 12 diaperatione D 13 letari D* 14 me-rore (r eras.) D 18 aoluebatnr Xx 19 tentae D1 pertorbationee W\' 20 adque D1 21 possit D 23 causa D 26 possit Dl 28 relicto iam 0 secolum D actm WOX )